monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 17, VIII <<<     >>> X

Caput IX

1 Propter quod et in psalmo octogensimo octavo, cuius est titulus: "Intellectus ipsi Aethan Israelitae," commemorantur promissiones Dei factae regi David, et istis, quae in libro regnorum sunt posita, quaedam ibi similia dicuntur, sicut est: "Iuravi David servo meo: Usque in aeternum praeparabo semen tuum;" et iterum: "Tunc locutus es in aspectu filiis tuis et dixisti: Posui adiutorium super potentem, exaltavi electum de populo meo. Inveni David servum meum, in oleo sancto meo unxi eum. Manus enim mea auxiliabitur ei et bracchium meum confortabit eum. Non proficiet inimicus in eo et filius iniquitatis non apponet nocere ei. Et concidam inimicos eius a facie eius, et eos, qui oderunt eum, fugabo. Et veritas mea et misericordia mea cum illo, et in nomine meo exaltabitur cornum eius. Et ponam in mari manum eius et in fluminibus dexteram eius. Ipse invocabit me: Pater meus es tu, Deus meus et susceptor salutis meae. Et ego primogenitum ponam eum, excelsum apud reges terrae. In aeternum servabo ei misericordiam meam et testamentum meum fidele ipsi. Et ponam in saeculum saeculi semen eius, et thronum eius sicut dies caeli."
Quae omnia de Domino Iesu intelleguntur, quando recte intelleguntur, sub nomine David propter formam servi, quam de semine David idem Mediator adsumpsit ex virgine.
2 Continuo etiam dicitur de peccatis filiorum eius tale aliquid, quale in regnorum libro positum est et quasi de Salomone proclivius accipitur. Ibi namque, hoc est in regnorum libro: "Et si venerit", inquit, "iniquitas eius, redarguam illum in virga virorum et in tactibus filiorum hominum; misericordiam autem meam non amoveam ab eo;" tactibus significans plagas correptionis.
3 Unde illud est: "Ne tetigeritis christos meos."
Quod quid est aliud, quam "ne laeseritis"? In psalmo vero cum ageret tamquam de David, ut quiddam eius modi etiam ibi diceret: "Si dereliquerint", inquit, "filii eius legem meam et in iudiciis meis non ambulaverint; si iustificationes meas profanaverint et mandata mea non custodierint: visitabo in virga iniquitates eorum et in verberibus peccata eorum; misericordiam autem meam non dispergam ab eo."
Non dixit "ab eis", cum loqueretur de filiis eius, non de ipso; sed dixit ab eo, quod bene intellectum tantundem valet.
4 Non enim Christi ipsius, quod est caput ecclesiae, possent inveniri ulla peccata, quae opus esset humanis correptionibus servata misericordia divinitus coherceri; sed in eius corpore ac membris, quod populus eius est. Ideo in libro regnorum: "Iniquitas eius dicitur;" in psalmo autem: "Filiorum eius;" ut intellegamus de ipso dici quodam modo, quod de eius corpore dicitur.
5 Propter quod etiam ipse de caelo, cum corpus eius, quod sunt fideles eius, Saulus persequeretur: "Saule", inquit, "Saule, quid me persequeris?"
Deinde in consequentibus psalmi: "Neque nocebo", inquit, "in veritate mea, neque profanabo testamentum meum, et quae procedunt de labiis meis non reprobabo. Semel iuravi in sancto meo, si David mentiar;" id est, nequaquam David mentiar.
6 Solet enim sic loqui scriptura. Quid autem non mentiatur, adiungit et dicit: "Semen eius in aeternum manet; et sedes eius sicut sol in conspectu meo, et sicut luna perfecta in aeternum, et testis in caelo fidelis."